- IBIS
- IBISquod serpentes, Nilo exundante, devoraret, pro Numine Aegyptiis fuit. Vide Cic. de Nat. Deor. l. 1. c. 36. et Consol. sub fin. Lucian. Iov. Trag. Tom. 3. p. 469. Et quidem tam religiose culta, ut capitis esset, si quis Ibin, sicut et accipitrem, occidisset sive sciens sive ignatus, Herod. Euterpe. Vide quoque Iac. Ouzel. Animadvers. ad Minuc. Fel. Unde iis ante exercitum positis cum parcerent Aegyptii, Pelusium expugnavit, sicque in Aegyptum perunit Cambyles, apud Polyaen. l. 7. etc. De ea sic Solin. c. 32. Circum easdem ripas (Nili viz.) ales est ibis. Ea serpentium populatur ova, gratissmamque ex his ecam nidis suis desert ---- Nec tamen aves istae tantum intra fines Aegyptios prosun; nam quacumque Arabicoe paludes pennatorum anguium mittunt examina ---- in procinctum eunt universae, et priusquam terminos proprios externum malum vastet, in aere occursant catervis pestilentibus, ibi agmen devorant universum: quo merito sacrae sunt et illaesae. Ore pariunt. Nigras solum Pelusium mittit, reliqua pars candidas. Ubi quod ore hanc Aegypto peculiarem avem parere tradit, refellitur a Salmas. ore tantum coire eas, uti corvos, vulgo creditum docente pluribus ad eum p. 418 Porro clysterem inventum earum Plin. facit l. 8. c. 27. et in Alexandria plateas omnes iis cicuribus ae flomesticis refertas esse, apud Strab. legas etc. Quod vero avis haec cum collum et caput sub plumis abdiderit, cordis figuram exprimit, teste Aeliano de Anim. l. 10. c. 39. quodque, ad evitandas feles, in palmis nidificat, ut idem alibi refert, inter Hieroglyphica eordis Deo grati, et mentis generosae ac in celsa virtute quiescentis, recensetnr: vide Nic. Causin. Hieroglyph. In eam Idmonem poetam conversum, apud Ovid. habes ut plura hanc in rem, apud G. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 74. 78. 82. et 96. Plin. l. 10. c. 29.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.